banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Gli Etruschi introducono a Roma la cultura
Pagina 53 Numero 35

 Fuisse quendam ferunt Demaratum Corinthium et honore et auctoritate et fortunis facile civitatis suae principem; qui, cum Corinthiorum tyrannum CypsElum ferre non posset, fugisse cum magna pecunia dicitur ac se contulisse Tarquinios, ubi ascitus est civis. Eius filius, omnibus artibus ad disciplinam Graecam eruditus, cum Romam venisset, propter humanitatem atque doctrinam Anco regi familiaris factus est usque eo, ut consiliorum omnium partIceps et socius paene regni putaretur. Erat in eo praeterea summa comItas, summa in omnes cives benignitas; itAque, mortuo Marcio, cunctis populi suffragiis rex est creatus L. Tarquinius: sic enim suum nomen ex Graeco nomine inflexerat, ut in omni genere huius populi consuetudinem videretur imitatus (esse). Multa ille secundum mores et institutA Graecorum in hanc urbem induxit, atque eundem primum ludos maximos, qui Romani dicti sunt, fecisse accepimus.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/36404
[silvana] - [2015-07-22 15:48:52]


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/36404
[traduttore30] - [2016-11-25 17:56:10]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!