Testi latini perduti e testi conservati

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Testi latini perduti e testi conservati

NICCOLI: «Nonne videmus quam amplo pulcherrimoque patrimonio haec nostra tempora spoliata sint? Ubi sunt M. Varronis libri, qui fere soli facere possent sapientes, in quibus erat linguae Latinae explicatio, rerum humanarum divinarumque cognitio, omnisque doctrina? Ubi T. Livii historiae? Ubi Sallustii? Ubi Plinii? Ubi innumerabilium aliorum? Ubi Ciceronis complura volumina? O miseram atque inopem condicionem horum temporum! Dies me profecto deficiet, si velim nomina eorum referre, quibus aetas nostra orbata est».

SALUTATI: «Non extant omnes Ciceronis libri? At aliqui supersunt, nec parva quidem pars; quos utinam probe teneremus. Perditus est M. Varro? Dolendum est, fateor, et moleste ferendum; sed damen sunt et Senecae libri, et aliorum permulti, qui nobis, nisi tam delicati essemus, facile M Varronis locum supplerent. Atque utinam tot notitias (nozioni) praeceptaque discere vellemus, quot hi libri, qui etiam nunc extant, nos docere possunt. Sed nimium, ut modo dixi, delicati sumus: quae absunt cupimus; quae adsunt neglegimus. At contra oporteret uti praesentibus, utcumque ea sint, absentium vero desiderium, quandoquiden cogitando nihil proficimus, ex animo removere».
da Leonardo Bruni


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/36312

[silvana] - [2015-06-05 14:43:22]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile