banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il rispetto del diritto della patria potestà
Pagina 371 Numero 223

Agrariam legem tulerat tribunus plebis Caius Flaminius, ut Picenus atque Gallicus ager populo viritim divideretur. Resistebat huic actioni senatus, qui tribunum precibus minisque vexabat; postremo datum est negotium consulibus ut exercitum conscriberent quo rem publicam a plebis seditione tutarentur, sed nullo modo dimoveri Flaminius potuit quin in sententia permaneret. Monuerat eum etiam pater ut senatui cederet neve auctor seditionis esse vellet. Sed ille, in sua sententia persistens, vocata contione, legem coram populo recitaturus erat. Tum vero pater accessit ad rostra et correpto manu filio, impedivit quominus diceret. Tunc mirum exemplum editum est sive pietatis sive venerationis, qua tum Romani ius patriae potestatis prosequebantur. Qui enim universi senatus indignatione minisque non deterritus est quin legem ferret, patris manu de rostris detrahi passus est.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/36294
[silvana] - [2015-09-14 18:37:31]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!