In Britannia una tempesta notturna danneggia la flotta di Cesare

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
In Britannia una tempesta notturna danneggia la flotta di Cesare

Postridie mane Caesar tripertio milites equitesque in expeditionem misit, ut eos Britannos, qui fugerant, persequerentur. His aliquantum itineris progressis, equites a Q. Atrio ad Caesarem venerunt, qui nuntiarent superiore nocte, maxima coorta tempestate, prope omnes naves adflictas atque in litus eiectas esse, quod neque ancorae funesque subsisterent neque nautae gubernatoresque vim tempestatis pati possent: itaque ex eo concursu navium magnum incommodum esse acceptum. His rebus cognitis, Caesar legiones equitatumque revocari atque in itinere resistere iubet, ipse ad naves revertitur; eadem fere, quae ex Atrii nuntiis cognoverat, coram perspicit: amissae erant circiter XL naves, reliquae tamen refici posse magno labore videbantur. Itaque ex legionibus fabros deligi et ex continenti alios arcessi iubet. Labieno scribit ut cum iis legionibus, quae sunt apud eum, naves quam plurimas possit instituat. Ipse, etsi res erat multae operae ac laboris, tamen commodissimum esse statuit omnes naves subduci et cum castris una munitione coniungi. In his rebus circiter dies X consumit, ne nocturnis quidem temporibus intermisso militum labore.
da Cesare


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/36288

[biancafarfalla] - [2015-06-26 19:37:56]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile