L'ignoranza è sempre causa di gravi danni


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
L'ignoranza è sempre causa di gravi danni
Pagina 294 Numero 198

Herodes Atticus, doctus vir consularis, olim Athenis de ignorantia disserens, narravit quod cuipiam Thracio insipienti et rudi in agricultura acciderat. Homo Thracius quidam - inquit - ruris colendi insolens, cum ex ultimis barbarorum terris in cultiores regiones commigravisset, fundum mercatus est et oleis et vitibus et multis aliis arboribus consitum. Qui, cum nihil de vitibus aut oleis aut aliis arboribus colendis sciret, vicinum agricolam forte (avv.) vidit rubos excidentem, fraxinos prope ad summum verticem deputantem, stolones in pomis aut in oleis amputantem. Tum ad eum accessit et cur tantam ligni atque frondium caedem faceret perconatus est. Et vicinus ita respondit: «Hoc faciendum est - inquit - ut ager mundus purusque fiat atque arbores vitesque fecundiores (fiant)». Discessit ille a vicino, gratias agens et laetus, tamquam si rei rusticae disciplinam adeptus esset. Mox, purificandi agri causa, falce ac securi captis vites omnes oleasque detruncat, comas arborum decidit, virgulta omnia simul cum sentibus et rubis convellit. Itaque agrum quem purificare volebat, ob ignorantiam suam perdidit.
da Gellio


Oggi hai visualizzato 10 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 5 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/36268

[silvana] - [2015-07-07 14:58:09]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile