Cesariani ed Afraniani fanno a gara per raggiungere l'Ebro

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Cesariani ed Afraniani fanno a gara per raggiungere l'Ebro

Caesar, exploratis regionibus, albente caelo, omnes copias castris educit magnoque circuitu, nullo certo itinere exercitum ducit. Namque itinera quae ab Hiberum atque ad Octogesam pertinebant castris hostium tenebantur. Caesari erant trascendendae valles maximae ac difficillimae, alta saxa multis locis praerupta iter impediebant, magnaque pars itineris militibus armatis atque impeditis conficienda erat. Sed hunc laborem recusabat nemo, quod omnium laborum finem fore existimabant, si hostem Hibero intercludere et frumento prohibere potuissent. Primum Afraniani milites visendi causa ex castris procurrebant ut nostris minarentur, postea contumeliosis vocibus eos, inopia victus fugere coactos atque ad Ilerdam reverti, prosequebantur. Erat enim iter a proposito diversum contrariamque in partem iri videbatur. Postea Afraniani duces, cum retorqueri nostrorum agmen ad dextram conspexerunt atque ad Hiberum contendere, castris exeundum atque nostris occurrendum putaverunt. Conclamatur ad arma atque omnes copiae, paucis cohortibus castrorum praesidio relictis, exeunt rectoque ad Hiberum itinere contendunt.
da Cesare


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/36262

[silvana] - [2015-06-26 18:25:37]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile