banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Cesare occupa Vesonzione
Pagina 273 Numero 190

Cum Caesar tridui viam processisset, nuntiatum est ei Ariovistum cum suis omnibus copiis e suis finibus exisse et ad occupandum Vesontionem, quod est oppidum maximum Sequanorum, contendere. Id ne accideret, magnopere sibi praecavendum (esse) Caesar existimabat. Nam omnium rerum, quae ad bellum usui erant, summa in eo oppido copia erat, et id natura loci sic muniebatur, ut magnam ad ducendum bellum daret facultatem, propterea quod flumen Dubis paene totum oppidum circumdat; reliquum spatium, quod est non amplius pedum sexcentorum, monte magna altitudine continetur ita ut ex omnibus partibus et flumen et mons hostes ab oppido intercludant. Huc Caesar magnis nocturnis diurnisque itineribus contendit, occupatoque oppido, ibi praesidium collocat.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/36260
[silvana] - [2015-09-09 12:57:27]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!