banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
A Durazzo difficoltà di rifornimenti - I soldati di Cesare soffrono la fame
Pagina 214 Numero 176a

Pompeiani omnium rerum copia abundabant; cotidie enim magnus undique navium numerus Dyrrhachium conveniebat, quae commeatum supportarent. Caesar autem, consumptis omnibus longe lateque frumentis, summis erat in angustiis. Sed tamen haec milites singulari patientia ferebant. Recordabantur enim se superiore anno in Hispania eadem perpessos (esse), tamen maximum bellum confecisse; meminerant ad Alesiam magnam se inopiam perpessos, multo etiam maiorem ad Avaricum atque se maximarum gentium victores discessisse. Cum illis hordeum non daretur, legumina non recusabant. Est etiam inventum genus radicis quod appellatur "chara", quod admixtum lacte multum inopiam levabat. Id ad similitudinem panis milites efficiebant. Eius erat magna copia. Sed iam frumenta maturescere incipiebant atque ipsa spes inopiam sustentabat, quod se celeriter habituros (esse) frumenti copiam confidebant.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/36245
[silvana] - [2015-06-24 10:52:14]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!