Il diluvio universale nella mitologia greca

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Il diluvio universale nella mitologia greca

Deucalion, Promethei filius, Thessalorum rex fuit. Is uxorem duxit Pyrrham, filiam Epimethei et Pandorae, quam finxerunt dii primam mulierem. Iuppiter, quod homines magis magisque (sempre più) impii ac improbi fiebant, genus humanum delere statuit. Auctore Prometheo, Deucalion, cum arcam exstruxisset et omnia necessaria comparavisset, cum uxore in eam conscendit. Cum Iuppiter de caelo magnos et assiduos imbres in terram profudisset, factum est ut magna pars Graeciae aquis obrueretur et omnes homines perirent, praeter Deucalionem et eius uxorem Pyrrham, qui in summos montes confugerunt. Sed mox etiam cacumina montium aquis mersa sunt. Deucalion per novem dies totidemque noctes mari procelloso arca vectus, tandem (avv.) ad montem Parnassum pervenit ibique, imbribus remissis, arca exiit et Iovi hostias immolavit. Tum ab iove missus est Mercurius Deucalionem rogaturus quid optaret. Is petivit ut genus humanum restitueretur. Tum Iovis iussu Deucalion et eius uxor lapides post tergum proiecerunt; ex iis quos Deucalion iecerat, viri facti sunt, quos Pyrrha mulieres.
da Igino


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/36244

[darkshines] - [2015-06-27 11:22:45]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile