La prima guerra punica


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La prima guerra punica

Anno quadringentesimo septuagesimo septimo ab Urbe condita, cum iam clarum urbis Romae nomen esset, arma tamen extra Italiam mota non erant. Ut igitur cognosceretur quae copiae Romanorum essent, census est habitus: tum inventa sunt ducenta nonaginta duo milia civium. Et contra Afros bellum susceptum est primum, Ap. Claudio Q. Fulvio consulibus. In Sicilia contra eos pugnatum est et Ap. Claudius de Afris et rege Siciliae Hierone triumphavit. Insequenti anno (l'anno dopo) in Sicilia a Romanis res magnae gestae sunt: Tauromenitani, Catinenses et praeterea quinquaginta civitates se Romanis dederunt. Quinto belli anno, primum Romani, C. Duilio et Cn. Cornelio Asina consulibus in mari dimicaverunt, paratis navibus rostratis, quas liburnas vocant. Duilius, commisso proelio, Carthaginiensium ducem vicit, triginta et unam naves cepit, quattuordecim mersit, septem milia hostium cepit, tria milia occidit. Neque ulla victoria Romanis gratior fuit, quod invicti terra, iam etiam mari plurimum poterant.
da Eutropio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/36229

[silvana] - [2015-06-22 17:13:39]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile