Carattere e abitudini dell'imperatore Adriano


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Carattere e abitudini dell'imperatore Adriano
Pagina 53 Numero 127

Imperator Hadrianus fuit poematum et litterarum studiosissimus, arithmeticae, deometriae, picturae peritissimus et in omnibus artibus scientissimus. Amatoria carmina scripsit. Etiam armorum et rei militaris tam peritus fuit ut gladiatoria quoque arma tractaret. Eius indoles simplex non erat: idem (nom.: lo stesso) enim modo severus modo comis, modo gravis modo laetus, modo saevus modo clemens erat et semper in omnibus rebus maxime varius. Amicos, et (anche) non petentes, ditissimos fecit, nihil (niente) amicis petentibus negabat. Tamen facile omnibus rumoribus (dicerie), qui de amicis insusurrabantur, fidem praestabat atque ideo plurimos, quos ad summos honores evexerat, postea ut (come) doctior, irrisit et contempsit, atque cum iis saepe certavit. Olim Favorinus, nobilissimus rhetor, cum verbum eius ab Hadriano reprehensum esset, tacuit et amicis arguentibus: «Cur imperatori cessisti de verbo, quod etiam homines doctissimi opportune usurpaverunt?», risum iucundissimum movens, respondit: «Cur, amici, non vultis me existimare pluris imperatorem, qui triginta (trenta) legiones habet, quam omnes doctos homine?».
da Historia Augusta


Oggi hai visualizzato 14 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di un brano.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/36192

[silvana] - [2015-07-06 17:47:23]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile