Muzio Scevola


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Muzio Scevola

Cum Porsena, Clusinorum rex, a Tarquinio in auxilium vocatus esset et Romam obsideret, Romani in magno periculo libertatem videbant et victus egestate vexabantur, quia a Tuscis omnes aditus obstruebantur. Tum Mucius Cordo, adulescens nobilis, cum in Curia venisset, patribus conscriptis dixit: "Postquam fugam simulavero, in Porsenae castra veniam ut regem occidam: sic Romanis omnibus libertatem servabo". Cum patres adprobavissent, Mucius clam in hostium castra Porsenam necaturus penetravit et, cum ante regium tribunal pervenisset, constitit ut regem agnosceret. Forte rex iuxta scribam purpurea tunica ornatum militibus stipendium dabat. Mucius, scribae regali ornatu deceptus, eum pro rege necavit, sed captus est. Rex ira motus carnifici imperavit ut iuvenem vinciret et necaret, sed Mucius, cum dextram accenso ad sacrificium foculo iniecisset, cruciuatuum magnum contemptum ostendens, flammae ardorem firmo animo toleravit, dum exclamat: "Romanus civis sum; me C. Mucium vocant. Neque ego cruciatus timeo, neque iuvenes Romani, qui mecum coniuraverunt ut te necarent": Admiratione captus talibus verbis Mucium liberavit et Urbis obsidionem deposuit. Deinde Mucius a Romanis Scaevola cognominatus est, quoniam dextrae usum iam amiserat.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/36179

[darkshines] - [2015-03-26 15:48:38]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile