Il mito di Enomao

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Il mito di Enomao

Oenomaus, Martis et Asteropes flius, in coniugio Euareten, Acrisii filiam, ex qua procreavit Hippodamiam, virginem eximiae formae, quam nemini («a nessuno») dabat in coniugium, quod oraculo monitus erat ut generum suum caveret. Itaque cum complures eam peterent in coniugium et cum in equos aquilone velociores haberet, constituit se filiam daturum esse ei, qui secum quadrigis certavisset victorque discessisset, victum autem interfecturum esse. Multis interfectis, cum Pelops, Tantali filius, venisset et capita humana super valvas fixa vidisset eorum, qui Hippodamiam in uxorem petiverant, regis crudelitatem timere incepit. Itaque Myrtilo aurigae eius persuasit regnumque ei dimidium promisit, ut se adiuvaret. Fide data, Myrtilus currum iunxit et clavos in rotas non coniecit; itaque, equis incitatis, currum defectum Oenomai equi distraxerunt. Cum Pelops cum Hippodamia et Myrtilo domum victor reverteret, cogitavit fraudem sibi opprobrio futuram esse et Myrtilo fidem praestare noluit («non volle») eumque in mare praecipitavit, a quo Myrtoum pelagus est appellatum. Hippodamiam in patriam suam adduxit et Olympiam instituit, ut memoria illius curriculi quam diutissime maneret. Illa autem terra, cuius Elis pars est, a Pelopis nomine Peloponnesus appellata est. Ibi ex Hippodamia procreavit Hippalcum, Atreum et Thyesten.
da Igino


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/36174

[darkshines] - [2015-07-18 11:09:41]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile