Un'impresa di Datame


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Un'impresa di Datame

Artaxerxes, cum statuisset bello lacessere Thuyn («Tuis», acc.), dynastam Paphlagoniae, rei praefecit Datamen («Datame», acc.), propinquum Paphlagonis. Quare Datames primum dedit operam ut sine armis propinquum ad officium reduceret, sed Thuys eum clam interficere voluit (da volo, vis, volui, velle). Itaque ille fuga periculum evitavit bellumque indixit Thuyni («a Tuis», dat.). Datames, cum Ariobarzanes, praefectus Lydiae et Ioniae totiusque Phrygiae, eum in bello deseruisset, tamen vivum Thuyn cepit cum uxore et liberis. Ne fama victoriae prius quam ipse ad Artaxerxen (acc. sing.) perveniret, Datames clam venit eo, ubi rex erat, posteroque die Thuyn, hominem maximi corporis terribilique facie, cum et niger et capillo longo barbaque promissa esset, optima veste texit, ornavit etiam torque atque armillis aureis ceteroque regio cultu; Datames autem agresti duplici amiculo circumdatus hirtaque tunica, gerebat in capite galeam veneratoriam, dextra manu clavam, sinistra copulam, qua ante se Thuyn agebat, ut si («come se») feram bestiam captam duceret. Cum omnes conspicerent Thuyn propter novitatem ornatus et magnus esset concursus, nonnulli eum anoverunt et regi nuntiaverunt rem. Artaxerxes, cum factum comperisset, Datamen muneribus magnifice honoravit.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/36173

[darkshines] - [2015-03-26 20:09:43]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile