Un tribuno valoroso


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Un tribuno valoroso

Imperator Poenus in terra Sicilia, bello Carthaginiensi primo, obviam Romano exercitu tam celeriter contendit, ut colles locosque idoneos ad pugnam prior occupaverit. Milites Romani in locum insinuaverunt fraudi et perniciei obnoxium. Tribunus ad consulem venit, ut ei ostenderet locum, ubi Romani constiterant, insidiosum esse. Sic dixit: "Censeo, si rem servare cupis, te efficere, ut quadringenti («quattrocento») milites ad verrucam illam" - sic enim Cato locum editum asperumque appellat - "contendant. Hostes profecto, ubi id viderint, ab illo loco in eos ut pugnent properabunt, atque illos omnes quadringentos procul dubio obtruncabunt. Tunc interea occupatis in ea caede hostibus, tempus habebis ut exercitum ex hoc loco educas. Nulla alia salutis via est". Consul tribuno respondit consilium quidem opportunum esse; "sed quis («chi») ducet istos" inquit («disse») "milites quadringentos ad eum locum in hostium cuneos?" "Si alium" inquit tribunus "neminem («nessuno», acc. m. sing.) reperis, effice ut ego cum aliis militibus contendam; ego hanc tibi et reipublicae animam do". Consul tribuno gratias laudesque egit. Tribunus et quadringenti ad mortem certam discesserunt ut reliquos servarent.
da Gellio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/36168

[darkshines] - [2015-03-26 13:59:13]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile