La morte di Annibale


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La morte di Annibale
Pagina 318 Numero 3

Accidit casu ut legati Prusiae Romae apud T. Quintium Flamininum cenarent, atque ibi de Hannibale mentione facta ex iis unus diceret eum in Prusiae regno esse. Id postero die Flamininus senatui nuntiavit. Patres conscripti, quia HAnnibale vivo numquam se sine insidiis fore existimabant, legatos in Bithyniam miserunt, in his Flamininum, a rege petiturum, ne inimicum suum secum haberet sibique dederet. Hannibal uno loco se tenebat, in castello, quod ei a rege datum erat muneri, idque sic aedificaverat ut in omnibus partibus aedificii exitus haberet. Postquam huc Romanorum legati venerant ac multitudine domum eius circumdederant, puer ab ianua prospiciens Hannibali dixit plures praeter consuetudinem armatos apparere. Ille imperavit ei, ut omnes fores aedificii circumiret (cong. imperf. att. di circumeo, -is, -ivi, itum, -ire) ac propere sibi nuntiaret, num («se») eodem modo undique obsideretur. Cum puer omnes exitus occupatos ostendit, sensit id non fortuito accidisse, sed se peti et tempus esse sibi e vita decedere. Itaque memor pristinarum virtutum venenum, quod semper secum habere consuerat, sumpsit.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato 9 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 6 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/36167

[darkshines] - [2015-03-26 10:31:48]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile