Un esempio di amore fraterno


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Un esempio di amore fraterno
Pagina 317 Numero 2

At hostes ubi primum nostros equites conspexerunt, nihil timentibus nostris, quod legati eorum paulo ante a Caesare discesserant atque is dies indutiis erat ab his petitus, impetu facto celeriter nostros perturbaverunt. Rursus his resistentibus, hostes consuetudine sua ad pedes desiluerunt et, subfossis equis compluribusque nostris deiectis, reliquos in fugam coniecerunt atque ita perterritos egerunt ut non fuga desisterent, priusquam in conspectum agminis nostri venissent. In eo proelio interficitur fortissimus Piso Aquitanus, amplissimo genere natus, cuius avus in civitate sua regnum obtinuerat, amicus populi Romani a senatu nostro appellatus. Hic, ut fratrem inter primores dimicantem, ab hostibus interclusum, vidit, statim in primam aciem contendit et singulari audacia fratrem saucium e periculo eripuit. Sed forte accidit ut Piso de equo suo, sagitta vulnerato, deicerentur et ab hostibus repente circumveniretur: multis vulneribus acceptis et fortiter pugnans interfectus est. Frater vero, qui iam proelio excesserat, cum sortem Pisonis animadvertit, incitato equo hostibus occurrit ut fratri succurreret atque cecidit apud corpus eius.
da Cesare


Oggi hai visualizzato 9 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 6 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/36166

[darkshines] - [2015-03-25 20:29:39]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile