Il poeta Tirteo

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Il poeta Tirteo

Messenii post longam servitutis patientiam bellum in Spartanos restauraverunt. Itaque Lacedaemonii de belli eventu oracula Delphica consuluerunt; iussi sunt ab Atheniensibus ducem belli petere. Porro Athenienses, qui responsum cognoverant, in contemptum Spartanorum Tyrtaeum, poetam claudo pede, miserunt. Tyrtaeus aliquot proeliis fusus eo desperationis Lacedaemonios adduxit ut servos ad supplementum exercitus manumitterent. Reges Lacedaemoniorum, ne maiora detrimenta civitati infunderent, reducere exercitum statuerunt; at Tyrtaeus pro contione exercitui carmina recitavit, in quibus hortamenta virtutis, damnorum solacia, belli consilia conscripserat. Itaque tantum ardorem militibus iniecit, ut hi non de salute, sed de sepultura solliciti tesseras cum suis et patrum nominibus dextro brachio deligarent, ut cives corpora militum sepulturae traderent. Reges statuunt rem hostibus nuntiare. Messeniis autem res non timorem, sed aemulationem mutuam dedit. Itaque tanto animo omnes concurrerunt, ut raro cruentius proelium fuerit. Ad postremum tamen victoria Lacedaemoniorum fuit.
da Giustino


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/36165

[darkshines] - [2015-03-05 22:18:36]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile