La biografia di Virgilio


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La biografia di Virgilio
Pagina 268 Numero 4

Publius Vergilius Maro Mantuanus parentibus modicis fuit ac praecipue patre quem quidam («alcuni») tradiderunt opificem figulum, multi mercennarium. Natus est («Nacque») in pago, qui Andes dicitur, non procul a Mantua. Initia aetatis Cremonae egit usque ad virilem togam, quam accepit septimo decimo anno natali eo ipso die quo, ut narrant, Lucretius poeta decessit. Postea Vergilius Cremonam reliquit et Mediolanum petivit, unde paulo post in Urbem pervenit. Corpore et statura fuit randi, aquilo colore, facie rusticana, valetudine varia: nam plerumque a stomacho ac dolore capitis laborabat. Parentes iam grandis amisit et duos («due») fratres, Silonem impuberem, Flaccum iam adultum. Inter cetera studia medicinae quoque ac maxime mathematicae operam dedit. Georgica et Bucolica scripsit, deinde Aeneidem inchoavit, in qua Romanae urbis et Augusti originem narrat. Anno aetatis quinquagesimo secundo, cum se parabat Aeneidi summam manum imponere, statuit in Graeciam secedere, tantum philosophiae se daturus. Sed postquam Athenis occurrerat Augusto, qui ab Oriente Romam revertebat, constituit cum eo revertere, sed in itinere incidit in morbum, qui eum post paucos dies ad mortem perduxit.
da Svetonio


Oggi hai visualizzato 9 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 6 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/36149

[darkshines] - [2015-03-09 23:57:52]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile