Siracusa


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Siracusa

Syracusae, urbs pulcherrima Siciliae, a Graecis colonis condita est. Nam situs est cum munitus tum («non solo...ma anche») praeclarus ad aspectum ex omni aditu vel terra vel mari; duos habet portus prope in aedificatione amplexuque urbis inclusos, qui, quoniam diversos inter se aditus habent, in exitu confluunt. Urbs est magna et ex quattuor urbibus maximis constat; quarum est Insula, quam duo («due») portus cingunt, ubi complures aedes sacrae sunt, quarum duae («due») longe ceteras superant, Dianae et Minervae. In extrema insulae parte fons aquae dulcis est, cui nomen Arethusa est, incredibili magnitudine, plenissimus piscium. Altera pars Achradina appellatur, in qua forum maximum, pulcherrimae porticus, amplissima curia splendidumque Iovis Olympii templum inveniuntur. Tertia est urbs quae Tycha nominata est, quod in ea parte Fortunae fanum antiquum fuit; haec pars a plurimis civibus habitata est, qui cum Graecis et Phoenicibus mercaturam faciebant. Quarta pars, quia postrema aedificata est, Neapolis appellatur, ubi theatrum maximum, praeterea duo clarissima templa sunt, Cereris unum, alterum Liberae, signumque Apollinis pulcherrimum et maximum.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/36146

[silvana] - [2015-03-25 11:42:21]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile