Il lupo e il cane


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Il lupo e il cane

Olim lupus, macie confectus, cani nitido et perpasto occurrit atque his verbis eum compellavit: "Nos similes sumus corporis habitu et moribus, ego etiam robustus et validus sum; at tu nites, ego contra esurio. Cur natura tibi provida, mihi autem malevola fuit?". Canis flornetis aspectus sui causam demonstravit: "Specta", inquit, "illas aedes sub radicibus montis: illic vivo domini bona custodiens et domum a furibus nocturnis protegens. Pater familias ipse eiusque uxor et liberi panem, ossa, carnis frusta mihi praebent: ita sine labore ventrem meum repleo. Si mecum veneris, sine dubio tibi quoque eadem condicio erit". Placuerunt haec verba, et continuo ad villam contenderunt. Dum autem simul procedunt, lupus collum canisdetritum vidit et causam huius rei quaesivit. "Interdiu", respondit canis, "saepe catenis vincior: ita postea nocte vigilo et melius («meglio») munus meum perficio". Cum haec audivit, lupus statim comitem deseruit et ad silvam properavit dicens: "Vale, amice: nam libertatem optabiliorem quam («più desiderabile di...») vitae commoda existimo".
da Fedro


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/36121

[darkshines] - [2015-03-26 10:01:05]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile