Le rane chiedono un re


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Le rane chiedono un re

Cum Athenae florerent aequis legibus, procax (sfrenata) libertas civitatem miscuit et licentia frenum pristinum solvit. Hic (avv.), cum factionum partes conspiravissent, Pisistratus tyrannus arcem occupavit. Athenienses, cum tristem servitutem flerent (non quia Pisistratus crudelis erat, sed quoniam insuetis grave erat omne onus) et coepissent queri (lamentarsi), tum Aesopus talem fabellam rettulit. Ranae cum in paludibus liberae vagarent, clamore magno a Iove regem petierunt ut dissolutos mores vi compesceret. Pater deorum risit atque eis dedit parvum tigillum quod, cum missum esset, subito undarum motu sonoque terruit pavidum genus ranarum. Cum tigillum mersum limo diu iaceret, rana forte (avv.) tacite caput e stagno protulit et, cum regem exploravisset, evocavit ceteras ranas, quae, cum timorem posuissent, certatim adnataverunt. Supra lignum turba petulans insiluit. Cum id omni contumelia inquinavissent, legatos miserunt ad Iovem ut alium regem rogarent. Tum Iuppiter eis misit hydrum, qui dente aspero singulas (una per una) corripere coepit. Frustra (avv.) necem fugitabant inertes, vocem praecludebat metus. Furtim igitur dederunt Mercurio mandata ut ad Iovem adiret et eum oraret ut miseris ranis succurreret. Tunc contra (avv.) deus dixit: «Quia noluistis vestrum bonum ferre, nunc malum perferte».
da Fedro


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/36043

[darkshines] - [2015-02-23 13:58:25]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile