I re persiani e siciliani; introduzione ai re cartaginesi

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
I re persiani e siciliani; introduzione ai re cartaginesi

Hi fere fuerunt Graecae gentis duces, qui memoria digni videantur, praeter reges. Neque ii admodum sunt multi. Lacedaemonius autem Agesilaus, quamquam nomine fuit rex, tamen non potestate. Ex iis vero, qui dominatum imperio renuerunt, excellentissimi fuerunt, ut nos iudicamus, Persarum Cyrus et Darius, quorum uterque privatus virtute regnum est adeptus. Prior horum apud Massagetas in proelio cecidit, Darius senectute diem obiit supremum. Tres sunt praeterea eiusdem gentis: Xerxes et duo Artaxerxae. Xerxi maxime est illustre, quod maximis exercitibus terra marique bellum intulit Graeciae. Unus item Siculus, Dionysius prior. Nam et manu fortis et belli peritus fuit et, id quod in tyranno non facile reperitur, minime libidinosus, nullius rei cupidus nisi singularis perpetuique imperii ob eamque rem crudelis: nam dum id studuit munire, nullius perpecit vitae, quem eius insidiatorem putaret. Hic cum virtute tyrannidem sibi peperisset, magna retinuit felicitate: maior enim annos sexaginta natus decessit florente regno. Neque in tam multis annis cuiusquam ex sua stirpe funus vidit, cume x tribus uxoribus liberos procreasset multique ei nati essent nepotes. De quibus regibus quoniam satis dictum putamus, non incommodum videtur non praeterire Hamilcarem et Hannibalem, quos et animi magnitudine et calliditate omnes in Africa natos praestitisse constat.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35922

[silvana] - [2015-07-11 12:18:36]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile