Discorso di Memmio al popolo di Roma

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Discorso di Memmio al popolo di Roma

Postquam res in Africa gestas quoque modo actae forent (=essent) fama divulgavit, Romae per omnes locos et conventus de facto consulis agitari. Apud plebem gravis invidia, patres solliciti erant: probarentne tantum flagitium an decretum consulis subverterent, parum constabat. Ac maxime eos potentia Scauri, quod is auctor et socius Bestiae ferebatur, a veros bonoque inpediebat. At C. Memmius, quoius (= cuius) de libertate ingeni et odio potentiae nobilitatis supra diximus, inter dubitationem et moras senatus contionibus populum ad vindicandum hortari, monere, ne rem publicam, ne libertatem suam desererent, multa superba et crudelia facinora nbilitatis ostendere; prorsus intentus omni modo plebis animum incendebat. Memmius in contione post reditum Bestiae huiusce modi verbis disseruit: "Multa me dehortantur a vobis, Quirites: opes factionis, vestra patientia, ius nullum, ac maxime quid innocentiae plus periculi quam honoris est. Non dubito quin illa quidem pigeat dicere, his annis quindecim quam ludibrio fueritis superbiae paucorum, quam foede quamque inulti perierint vestri defensores, ut vobis animus ab ignavia atque socordia conruptus sit. Sed quamquam haec talia sunt, tamen obviam ire factionis potentiae animus subigit. Certe ego libertatem, quae mihi a parente meo tradita est, experiar. Verum id frustra an ob rem faciam, in vestra manu situm est, Quirites. Neque ego vos hortor, quod saepe maiores vestri facere, uti (= ut) contra iniurias armati eatis. Nihi vi, nihil secessione opus est; necesse est ut suomet ipsi more praecipites eant.
da Sallustio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35919

[mastra] - [2015-07-07 21:46:12]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile