Cicerone scrive alla moglie


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Cicerone scrive alla moglie
Pagina 77 Numero 3

Tullius s.d. Terentiae suae
Si tu et Tullia, lux nostra, valetis, ego et suavissimus Cicero valemus. Prid. Id. Oct. Athenas venimus, cum sane adversis ventis usi essemus tardeque et incommode navidassemus. De nave exeuntibus nobis Acastus cum litteris praesto fuit uno et vicesimo die sane strenue. Accepi tuas litteras, quibus intellexi te vereri ne superiores mihi redditae non essent. Omnes sunt redditae diligentissimeque a te perscripta sunt omnia, idque mihi gratissimum fuit. Neque sum admiratus hanc epistulam quam Acastus attulit brevem fuisse. Iam enim me ipsum exspectas, sive non ipsos, qui quidem quam primum ad vos venire cupimus, etsi in quam rem publicam veniamus intellego. Cognovi enim ex multorum amicorum litteris, quas attulit Acastus, ad arma rem spectare, ut mihi, cum venero, dissimulare non liceat quid sentiam. Sed quoniam subeunda fortuna est, eo citius dabimus operam ut veniamus, quo facilius de tota re deliberemus. Tu velim, quod commodo valetudinis tuae fiat, quam longissime poteris obviam nobis prodeas. De hereditate Preciana, quae quidem mihi magno dolori est (valde enim illum amavi) sed hoc velim cures, si auctio ante meum adventum fiet, ut Pomponius aut, si is minus poterit, Camillus nostrum negotium curet; nos, cum salvi venerimus, reliqua per nos agemus. Sin tu iam Roma profecta eris tamen curabis ut hoc ita fiat. Nos, si di adiuvabunt, circiter Id. Nov. in Italia speramus fore. Vos, mea suavissima et ptatissima Terentia, si nos amatis, curate ut valeatis. Vale.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato 11 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 4 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35917

[mastra] - [2015-07-09 00:11:43]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile