Cicerone scrive a sua moglie


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Cicerone scrive a sua moglie

Et litteris multorum et sermone omnium perfertur ad me incredibilem tuam virtutem et fortitudinem esse teque nec animi neque corporis laboribus defatigari. Me miserun! Quid ego de Cicerone dicam? qui cum primum sapere coepit, acerbissimos dolores miseriasque percepit. Omnia sunt mea culpa commissa, qui ab iis me amari putabam qui invidebant, eos non sequebar qui petebant. Nunc, quoniam sperare nos amici iubent, dabo operam ne mea valetudo tuo labori si omnes tribunos plebis habemus, si Lentulum tam studiosum quam videtur, si vero etiam Pompeium et Caesarem, non est desperandum. Pisonis humanitas, virtus, amor in omnes nos tantus est ut nihil supra possit. Utinam ea res ei voluptati sit! De Quinto fratre, nihil ego te accusavi, sed vos, cum praesertim tam pauci sitis, volui esse quam coniunctissimos.
Fac valeas et ad me tabellarios mittas ut sciam quid agatur et vos quid agatis. Mihi omnino iam brevis exspectatio est. Valete.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35914

[mastra] - [2015-05-12 23:57:50]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile