L'impero di Domiziano


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
L'impero di Domiziano

Domitiano mox fuit imperium, fratri Titi iuniori, Neroni aut Caligulae aut Tiberio similior quam patri vel frati suo. Primis tamen annis moderatus in imperio et regno salutaris fuit, mox ad ingentia vitia progressus libidinis, iracundiae, crudelitatis, avaritiae, cum animi sui motibus consuleret tantum in se odii concitavit, ut meritis et patris et fratris noceret. Interfecit nobilissimos e senatu. Dominum se et deum primus appellari iussit. Nullam sibi nisi auream et argenteam statuam in Capitolio passus et poni. Consobrinos suos interfecit. Superbia quoque in eo execrabilis et ei damno fuit. Expeditiones quattuor illi fuerunt, una adversum Sarmatas, altera adversum Cattos, duae adversum Dacos. De Dacis Cattisque duplicem triumphum egit, de Sarmatis solam lauream usurpavit. Multas tamen calamitates isdem bellis passus est; nam in Sarmatia legio eius cum duce interfecta est et a Dacis Oppius Sabinus consularis et Cornelius Fuscus, praefctus praetorio, cum magnis exercitibus occisi sunt. Romae quoque multa opera fecit tu sibi a vicibus invideretur, in his Capitolium et Forum Transitorium, Divorum Porticus, Isium ac Serapium et Stadium. Verum, cum ob scelera universis exosus esse coepisset, interfectus est suorum coniuratione in Palatio anno aetatis quadragesimo quinto, imperii quinto decimo. Funus quoque ei ingenti dedecori fuit: cadaver per vespillones exportatum et ignobiliter est sepultum.
da Eutropio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35910

[mastra] - [2015-07-07 19:17:34]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile