banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
I tre imperatori romani dopo la morte di Nerone
Pagina 57 Numero 5

Neroni Galba successit, antiquissimae nobilitatis senator, cum septuagesimum et tertium annum ageret aetatis, ab Hispanis et Gallis imperator electus, mox ab universo exercitu libenter acceptus. nam dicebatur privata eius vita insignis fuisse militaribus et civilibus rebus. Saepe consul, saepe pro consule, frequenter dux in gravissimis bellis electus est. Huius breve imperium fuit et bona habuit exordia, quamquam ad severitatem propensior videretur. Insidiis tamen Othonis occisus est imperii mense septimo. Traditum est iugulatum esse in foro Romae sepultumque in hortis suis, qui sunt Aurelia via non longe ab urbe Roma. Otho occiso Galba invasit imperium, qui videbatur maternoo genere nobilior quam paterno esse, neutro tamen obscuro. In privata vita mollis et Neroni familiaris, in imperio documentum sui non potuit ostendere. Nam cum isdem temporibus, quibus Otho Galbam occiderat, etiam Vitellius factus esset a Germanicianis exercitibusimperato, bello contra eum suscepto, cum apud Betriacum in Italia levi proelio victus esset, ingentes tamen copias ad bellum haberet, sponte semet occidit.
Eutropio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35907
[silvana] - [2015-05-15 18:40:52]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!