Alcune riflessioni sulla vecchiaia

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Alcune riflessioni sulla vecchiaia

Multi senes sunt inbecilli ita ut nullum officii exsequi possint. At id vitium non tantum ("non soltanto") senectuti quantum valetudini tribuendum est. Quid mirum est igitur in senibus, si infirmi sunt aliquando, cum ("quando") id ne adulescentes quidem effugere possint? Resistendum senectuti est eiusque vitia diligentia compensanda sunt; pugnandum senibus tamquam contra morbum sic contra senectutem, habenda ratio ("cura") valetudinis, utendum exercitationibus modicis, tantum cibi et potionis adhibendum ut reficiantur vires, non opprimantur. Nec vero corpori solum subveniendum est, sed menti atque animo multo magis; nam haec quoque extinguuntur senectute. Et corpora quidem exercitationum defatigatione ingravescunt, animi autem se exercendo levantur. Ut petulantia ("sfrontatezza"), ut libido magis est adsignanda adulescenti quam seni nec tamen omnibus adulescentibus, sed non probis, sic ista senili stultitia, quae deliratio appellari solet, senibus levibus, non omnibus danda est. ita senectus nobis honesta existimanda est, si se ipsa defendit, si ius suum retinet. Ut enim adulescens probandus erit in quo est senile aliquid, sic senex (probandus erit) in quo est aliquid adulescentis.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35906

[silvana] - [2015-04-18 17:13:17]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile