Roma allontana la minaccia dei Galli, ma si profila un nuovo scontro con Cartagine


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Roma allontana la minaccia dei Galli, ma si profila un nuovo scontro con Cartagine
Pagina 45 Numero 5

L. Aemilio consule ingentes Gallorum copiae Alpes transierant. Sed pro Romanis tota Italia consensit et multi homines parati ad id bellum sunt. Sed res per alterum consulem tantum prospere gesta est; ob cuius praesidium dum plurimi hostes intereunt, reliqui abierunt et triumphus Aemilio decretus est. Aliquot deinde annis postquam contra Gallos intra Italiam pugnaverant, finitum est bellum M. Claudio Marcello et Cn. Scipione consulibus. Tum Marcellus cum parva manu equitum dimicavit et regem Gallorum manu sua occidit. Postea cum collega ingentes copias Gallorum peremit, Mediolanum expugnavit, grandem praedam Romam pertulit. Uterque triumphum habet et Marcellus spolia Galli stipiti inposita umeris suis fert. M. Minucio Rufo P. Cornelio consulibus Histris alium bellum inlatum est, quia diripuerant naves Romanorum, quae frumenta exhibebant, perdomitique sunt omnes. Eodem anno bellum Punicum secundum Romanis Carthaginienses intulerunt per Hannibalem, Carthaginiensium ducem, qui Saguntum, Hispaniae civitatem Romanis amicam, oppugnavit. Huic Romani per legatos denuntiaverunt, ut bello abiret. Is legatorum quemquam admittere noluit. Romani etiam Carthaginem eos miserunt, ut mandaretur Hannibali, ne ullum bellum contra socios populi Romani ferret et nihil mali illis faceret. Dura responsa a Carthaginiensibus data sunt.
da Eutropio


Oggi hai visualizzato 11 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 4 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35902

[mastra] - [2015-07-08 23:08:10]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile