banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Esistono diversi tipi di corone militari
Pagina 35 Numero 10

Militares coronae multae et variae sunt. Quarum quae nobiles putantur, hae sunt: "triumphalis, obsidionalis, civica, muralis, casteensis, navalis". "Triumphales" coronae sunt aureae, quae imperatoribus ob honorem triumphi mittantur; quae apud maiores nostros e lauro erant. "Obsidionalis" est, quam ii, qui liberati obsidione sunt, dant duci, qui liberavit. Ea corona graminea est. Quam coronam gramineam senatus populusque Romanus, qui gratum animum ostenderet, Q. Fabio Maximo dedit bello Poenorum secundo, quod urbem Romam obsidione hostium libereverat. "Civica" corona appellatur, quam civis civi, a quo in proelio servatus est, dat qui salutis suae auctori gratias agat. Quam coronam civicam res publica Ciceroni consuli donavit quod ille tam diligens, callidus et strenuus fuerat ut atrox Catilinae coniuratio detecta vindicataque fuerit. "Muralis" est corona, quae donatur ab imperatore militi, qui primus in oppidum hostium per vim ascendit. "Castrensis" est corona, quam donat imperator ei, qui primus in hostium castra pugnans intravit. "Navalis" est, quae donatur illi, maritimo proelio qui primus in hostium navem vi armatus transiluit. Et "muralis" autem et "castrensis" et "navalis" ex auro sunt.
Gellio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35897
[silvana] - [2015-05-11 18:19:54]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!