banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Vibullio Rufo riferisce a Pompeo le proposte di Cesare
Pagina 404 Numero 8

Demonstravimus L. Vibullium Rufum, Pompei praefectum, in potestatem pervenisse Caesaris atque ab eo esse dimissum. Hunc pro suis beneficiis Caesar idoneum iudicaverat, quem cum mandatis ad Cn. Pompeium mitteret, eundemque apud Cn. Pompeium auctoritatem habere intellegebat. Erat autem haec summa mandatorum: debere utrumque pertinaciae fienm facere et ab armis discedere neque amplius fortunam periclitari. Satis esse magna utrimque incommoda accepta, quae pro disciplina et praeceptis habere possent, ut reliquos casus timerent. Proinde sibi ac rei publicae parcerent, cum quantum in bello fortuna posset, iam ipsi incommodis suis satis essent documento. Hoc unum esse tempus de pace agendi, dum sibi uterque confideret et pares ambo viderentur; si vero alteri paulum modo tribuisset fortuna, non esse usurum condicionibus pacis eum, qui superior videretur, neque fore aequa parte contentum, qui se omnia habiturum confideret.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35881
[silvana] - [2015-12-12 16:41:44]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!