I Siciliani si oppongono a Marcello

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
I Siciliani si oppongono a Marcello

Sortiti sunt provincias consules: Sicilia et classis Marcello, Italia cum bello adversus Hannibalem Laevino evenit. Quae sors ita exanimavit Siculos, exspectatione sortis in consulum conspectu stantes, ut comploratio eorum flebilesque voces et extemplo oculos hominum converterint et postmodo sermones praebuerint. Circumibant enim senatorum domos cum veste sordida, adfirmantes se non modo suam patriam, sed totam Siciliam relicturos si eo Marcellus iterum cum imperio redisset. Querebantur eum ante implacabilem in se fuisse atque quaerebant quid facturus esset Marcellus si sciret Siculos Romam venisse de se questum. Hae Siculorum querellae ins enatum pervenerunt. Postulatum a consulibus est ut de permutandis provinciis senatum consulerent. Marcellus dicit, si iam auditi ab senatu Siculi essent, aliam forsitan futuram fuisse sententiam suam; nunc autem si collegae nihil intersit, mutare se provinciam paratum esse. Ita inter ispos consules permutatio provinciarum facta est.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35875

[degiovfe] - [2019-04-04 10:16:22]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile