Haec dum apud Hellespontum geruntur, capitis absens damnatur Eumenes. hac ille perculsus plaga non succubuit neque eo setius bellum administravit. Sed exiles res animi magnitudinem, etsi non frangebant, tamen minuebant. Hunc persequens Antigonus, cum omni genere copiarum abundaret, saepe in itineribus venabatur, neque umquam ad manum accedere licebat nisi iis locis, quibus pauci multis possent resistere. Sed extremo tempore, cum consilio capi non posset, multitudine circumitus est. Hinc tamen multis suis amissis se expedivit et n castellum Phrygiae, quod Nora appellatur, confugit. In quo cum circumsederetur et vereretur, ne uno loco manens equos militares perderet, quos spatium non esset agitandi, callidum fuit eius inventum, quemadmodum stans iumentum concalefieri exercerique posset, qui libentius et cibo uteretur et a corporis motu non removeretur.
Cornelio Nepote
Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35869[degiovfe] - [2019-04-04 18:49:05]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!