Permanent illi soli atque omnia rei publicae causa perferunt qui sunt tales qualis pater tuus, M. Scaure, fuit, qui a C. Graccho usque ad Q. Varium seditiosis omnibus restitit, quem numquam ulla vis, ullae minae, ulla invidia labefecit; aut qualis Q. Metellus, patruus matris tuae, qui cum florentem hominem in populari natione, L. Saturninum, censor notavisset, cumque institivum Gracchum contra vim multitudinis incitatae censu prohibuisset, cumque in eam legem quam non iure rogatam iudicaverat iurare unus noluisset, de civitate maluit quam de sententia demoveri; aut, ut vetera exempla, quorum est copia digna huius imperi gloria, relinquam, neve eorum aliquem qui vivunt nomine, qualis nuper Q. Catulus fuit, quem neque periculi tempestas neque honoris aura potuit umquam de suo curu aut spe aut metu demovere. Haec imitamini, per deos immortales, qui dignitatem, qui laudem, qui gloriam quaeritis!
Cicerone
Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35866[degiovfe] - [2019-04-04 19:47:17]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!