banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La ricompensa futura di chi sostiene la patria (II)
Pagina 376 Numero 11b

Qua re imitemur nostros Brutos, Camillos, Decios, Curios, Fabricos, Maximos, Scipiones, Lentulos, Aemilios, innumerabiles alios qui hanc rem publicam stabiliverunt; quos equidem in deorum immortalium coetu ac numero repono. Amemus patriam, pareamus senatui, consulamus bonis; praesentis fructus neglegamus, posteritatis gloriae serviamus; id esse optimum putemus quod erit rectissimum; speremus quae volumus, sed quod acciderit feramus; cogitemus denique corpus virorum fortium magnorumque hominum esse mortale, animi vero motus et virtutis gloriam sempiternam; magni existimemus eos qui hanc tantam rem publicam suis consiliis aut laboribus aut auxerint aut defenderint aut servaverint esse immortalem gloriam consecutos.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35855
[degiovfe] - [2019-04-04 20:59:40]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!