Crassus legatus in fines Vocatium et Tarusatium profectus est. Tum vero barbari, commoti quod oppidum Satiatium, et natura loci et manu munitum, paucis diebus a Crasso expugnatum esse vognoverant, legatos quoquoversus dimittere, coniurare, copias parare. Mittuntur etiam ad eas civitates legati quae sunt citerioris Hispaniae finitimae Aquitaniae; inde auxilia ducesque arcessuntur. QUorum adventu magna cum alacritate et magna hominum multitudinem bellum gerere conantur. Hostes loca capere, castra munire, commeatibus nostros intercludere. Ubi Crassus animadvertit suas copias propter exiguitatem non facile diduci, hostem et vagari et vias obsideri et castris satis praesidii relinquere, ob eam causam minus commode frumentum commeatumque sibi supportari, in dies hostium augeri, constituit proelium committere.
Cicerone
Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35848[degiovfe] - [2019-04-06 11:01:30]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!