Catone auspica la pena di morte per i congiurati

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Catone auspica la pena di morte per i congiurati

«Saepe numero, patres conscripti, multa verba feci, saepe de luxuria atque avaritia nostrorum civium questus sum, multosque ea causa adversos habeo. Vellem haec adhuc agerentur! Nunc vero deliberandum est hostes iustam poenam dent necne. Hodie quidam mansuetudinem et misericordiam erga Catilinam suosque invocant. Iam pridem equidem nos vera vocabula rerum amisimus: quia bona aliena largiri liberalitas, malarum rerum audacia fortitudo vocatur: ergo res publica in extremo sita est. Sint sane illi liberales ex sociorum fortunis, quoniam ita se mores habent, sint misericordes in furibus aerari: ne tamen ii sanguinem nostrum largiantur neve, dum paucis sceleritas parcunt, bonos omnes perdant. Sed undique circumventi sumus: Catilina cum exercitu faucibus urget, alii intra moenia atque in sinu urbis sunt hostes, nefario consilio sceleratorum civium res publica in summa pericula venit atque isti, indicio T. Volturci et legatorum Allobrogum convicti, confessi sunt se caedem, incendia aliaque foeda atque crudelia facinora in cives patriamque paravisse. Itaque de confessis, sicuti de manifestis rerum capitalium, more maiorum supplicium sumatur».
da Sallustio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35842

[degiovfe] - [2019-04-06 13:34:14]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile