Per Scipione è stato meglio morire prima di raggiungere la vecchiaia

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Per Scipione è stato meglio morire prima di raggiungere la vecchiaia

Ego si Scipionis desiderio me moveri negem, certe mentiar. Moveor enim, tali amico orbatus, sed non egeo medicina, me ipse onsolor. Nihil mali accidisse Scipioni puto: mihi accidit, si quid accidit; suis autem incommodis graviter angitur qui non amicum, sed se ipsum amat. Quis vero neget illum praeclaram vitam egisse? Quid non adeptus est, quod homini fas esset optare? Ille summam spem civium, quam de eo iam puero habuerant, continuo adulescens incredibili virtute superavit. Ille consulatum petivit numquam, factus consul est bis, primum ante tempus, iterum sibi suo tempore, rei publicae paene sero. Ille, duabus urbibus eversis inimicissimis huic imperio, non modo praesentia, verum etiam futura bella delevit. Nemo neget mores eius facillimos, pietatem in matrem, liberalitatem in sorores, bonitatem in suos, iustitiam in omnes. Haec nota sunt vobis. Quam civitati carus fuerit, maeror funeris, quem crederes infinitum, indicavit. Quid igitur hunc paucorum annorum accessio iuvaret? Senectus enim aufert eam viriditatem in qua etiam nunc erat Scipio. Vita quidem talis fuit vel fortuna vel gloria, ut nihil posset accedere.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35835

[degiovfe] - [2019-04-03 13:38:53]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile