banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Cicerone si confida con Attico
Pagina 331 Numero 14

Ser. Thessalonicae XVI K. Oct.
Cicero T. Pomponio Attico sal.
Quoad eius modi mihi litterae a vobis adferebantur, ut aliquid ex iis esset exspectandum, spe et cupiditate Thessalonicae retentus sum; postea quam, omnis actio huius anni confecta nobis videretur, in Asiam ire nolui, quod et celebritas mihi odio est et, si fieret aliquid a novis magistratibus, abesse longe nolebam. Itaque in Epirum ad te statui me conferre, non quod mea interesset loci natura, qui lucem omnino fugerem,sed et ad salutem libentissime ex tuo portu proficiscar et, si ea praecisa erit, nusquam facilius hanc miserrimam vitam vel sustentabo vel, quod multo est melius, abiciam. Ero cum paucis, multitudinem dimittam. Me tuae litterae numquam in tantam spem adduxerunt quantam aliorum; ac tamen mea spes etiam tenuior semper fuit quam tuae litterae. Te oro et obsecro, T. Pomponi, si me omnibus amplissimis, carissimis iucundissimisque rebus perfidia hominum spoliatum, si me a meis consiliariis proditum et proiectum vides, si intellegis me coactum ut ipse me et meos perderem, ut me tua misericordia iuves. Te oro ut Quintum fratrem, qui potest esse salvus, sustentes, ac Terentiam liberosque meos tuaeris. oro ut primum et quam saepissime mittas. Data XVI Ka.. Oct.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35826
[degiovfe] - [2019-04-02 18:57:07]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!