Il regno di Semiramide


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Il regno di Semiramide
Pagina 270 Numero 24

Antiquissimis temporibus primi in Asia Assyrii regnum condidisse feruntur. Quorum rex Ninus primus finitimis, tum aliis populis perdomitis, totius Orientis populos subegit. Postremo illi bellum cum Zoroastre, rege Bactrianorum, fuit, qui primus dicitur artes magicas invenisse siderumque motus diligentissime spectavisse. Hoc occiso, etiam ipse decessit, relicto impubere filio Ninya et uxore Semiramide. Semiramis nec filio immaturo ausa tradere imperium, nec ipsa palam capessere, sexum dissimulans, brachia et crura velamentis, caput tiara tegit; et, ne novo habitu aliquid occultare videretur, eodem modo etiam populum vestiri iussit; sic Semiramis, primis regni initiis Ninyas esse credita est.
Magnas deinde res gessit, ita ut mulier etiam viros virtute superare videretur. Babyloniam condidit muroque urbem cocto latere circumdedit, Aethiopiam imperio adiecit et Indis bellum intulit. Ad postremum a filio interfecta est, cum duo et quadraginta annos post Ninum regnavisset. Filius eius Ninyas, contentus elaborato a parentibus imperio, belli studia deposuit et, veluti sexum cum matre mutasset, raro a viris visus in feminarum turba consenuit. Posteri quoque eius id exemplum secuti responsa gentibus per internuntios dabant. Imperium Assyrii, qui postea Syri dicti sunt, mille trecentis annis tenuerunt.
da Giustino


Oggi hai visualizzato 3 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 12 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35798

[darkshines] - [2017-03-29 10:43:13]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile