Contro Antonio per la libertà di Roma

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Contro Antonio per la libertà di Roma

Antonius vero in Octavianum maledicta congessit, deprompta ex recordatione impudicitiae et staprorum suorum! Quis enim hoc adulescente castior, quis modestior, quod habemus inlustrius exemplum veteris sanctitatis? Quis autem isto qui Octaviano male dicit impurior? Ignobilitatem iste obicit Octaviano, qui C. Caesaris filius est! Sed etiam natura eius pater, si vita suppeditavisset, consul factus esset. «Aricina mater Octaviano est!». Videte quam despiciamur omnes qui sumus e municipiis. Sed si Aricinam uxorem non probat, cur probat Antonius Tusculanum suam? Hodierno die primum, patres conscripti, longo intervallo in possessionem libertatis pedem ponimus: huius quidem libertatis ego, quoad potui, non modo defensor sed etiam conservator fui. Cuma utem id facere non possem, quievi, nec abiecte nec sine aliqua dignitate casum illum temporum et dolorem tuli. Sed Antonium, hanc vere taeterrimam beluam, quis ferre potest? Quid est in Antonio praeter libidinem, crudelitatem, petulantiam, audaciam? Ex his totus vitiis conglutinatus est. Nihil apparet in eo ingenuum, nihil moderatum, nihil pudens, nihil pudicum. Si ille vincas, non serviamus; itaque, per deos immortales, patres conscripti, patrium animum virtutemque capiamus! Nisi libertatem propriam Romani et generis et nominis recuperemus, mortem servituti anteponemus.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35788

[degiovfe] - [2019-03-31 14:15:12]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile