Valore umano e civile di Publio Sestio


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Valore umano e civile di Publio Sestio
Pagina 245 Numero 9

Quamquam a Q. Hortensio, clarissimo viro atque eloquentissimo, causa est P. Sesti perorata, nihilque ab eo praetermissum est, tamen adgrediar ego quoque ad dicendum, ne mea propugnatio ei desit. Atque si, iudices, aut acrius egero aut liberius quam qui ante me dixerunt, veniam a vobis peto. Quoniam singulis criminibus ceteri responderunt, dicam ego de omni statu P. Sesti, de genere vitae, de natura, de moribus, de incredibili amore in bonos, de studio conservandae salutis communis atque otii. Etiam contendam, si modo id consequi potero, ut in hac defensione nihil a me praetermittatur quod ad vestram quaestionem, nihil quod ad rem publicam pertineat. Possum multa dicere de Sesti liberalitate, de domesticis officiis, de tribunatu militari; sed mihi ante oculos obversatur ipsa rei publicae dignitas, quae me ad sese rapit, atque haec minora relinquere hortatur. Quaestor hic C. Antoni, conlegae mei, iudices, fuit sorte, sed societate consiliorum meus; et nunc, si me propter custodiam rei publicae laudare vere solebatis, par prope laus P. Sesti esse debet, qui quaestor bonus et optimus civis fuit.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato 10 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 5 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35784

[silvana] - [2015-12-17 15:36:37]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile