L'inizio della guerra nella Spagna citeriore

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
L'inizio della guerra nella Spagna citeriore

Magnum bellum, incredibile memoratu, ea aestate coortum est in Hispania citeriore. Quinque et triginta milia hominum, quantum numquam ferme antea, Celtiberi comparaverant. Q. Fulvius Flaccus eam obtinebat provinciam. Is Celtiberos iuventutem armare audiverat, et quanta poterat a sociis auxilia contraxerat. principio veris exercitum in Carpetaniam duxit, et castra locavit ad oppidum Aeburam, modico praesidio in urbe posito. Paucis post diebus Celtiberi sub colle posuerunt castra haud procul a Romanis. Quos ubi adesse praetor Romanus sensit, M. Fulvium fratrem cum duabus turmis sociorum equitum ad castra hostium speculatum misit. Celtiberi, simul omnibus copiis peditum equitumque castris egressi, acie derecta inter bina castra constiterunt. Campus erat planus omnis et aptus pugnae. Ibi stetere Hispani hostes exspectantes. Romanus suos intra vallum continuit. Per quadriduum continuum et illi eodem loco aciem instructam tenuerunt et a Romanis nihil motum est. Inde quievere in castris Celtiberi, quia pugnae occasio non fiebat. Pone castra utrique pabulatum et lignatum ibant, neutri alteros impedientes.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35778

[darkshines] - [2017-11-28 22:12:20]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile