Nerone e Tito

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Nerone e Tito

Claudio successit Nero, Caligulae, avunculo suo, simillimus, qui Romanum imperium et deformavit et diminuit. Infinatam senatus partem interfecit, bonis omnibus hostis fuit. Ad postremum se tanto dedecore prostituit, ut et cantaret in scaena citharoedico habtu vel tragico. Parricidia multa commisit, fratre, uxore, sorore, matre interfectis. urbem Romam incendit, ut spectaculi eius imaginem cerneret, quali olim Troia capta arserat. In re militari nihil omnino ausus, Britanniam paene amisit.
Titus successit patri Vespasiano. Vir erat omnium virtutum genere mirabilis adeo, ut amor et deliciae humani generis diceretur, facundissimus, bellicosissimus, moderatissimus. Causas Latine egit, poemata et tragoedias Graece cnposuit. Romae tantae civilitatis in imperio fuit, ut nullum omnino puniret. Facilitatis et liberalitatis tantae fuit, ut, cum nulli quicquam negaret et ab amicis reprehenderetur, responderit nullum tristem debere ab imperatore discedere; praeterea, cum quadam die in cena recordatus fuisset nihil se illo die cuiquam praestitisse, dixit: «Amici, hodie diem perdidit». Hic Romae amphitheatrum aedificavit et quinque milia ferarum in dedicatione eius occidit.
da Eutropio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35773

[silvana] - [2018-05-18 11:21:15]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile