Una decisione impopolare


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Una decisione impopolare
Pagina 207 Numero 37

Caesar sciebat facile contra perterritum hostium exercitum impetum fieri posse, praesertim quia circumdatus undique equitatu erat, cum in loco aequo atque aperto confligeretur. Praeterea ex omnibus partibus concurrebant legati, centuriones tribunique militum ac Caesarem flagitabant ne dubitaret proelium committere. Caesar autem putaverat se sine pugna et sine vulnere suorum rem conficere posse, quod re frumentaria adversarios interclusisset. Cur etiam secundo proelio aliquos ex suis amitteret? Praesertim cum non minus esset imperatoris consilio hostes superare quam gladio. Accedebat etiam quod Caesar movebatur misericordia civium, quos morituros videbat; quibus salvis atque incolumibus, rem obtinere malebat. Sed hoc consilium Caesaris a plerisque non probabatur; nam milites palam inter se loquebantur ac dicebant, quoniam talis occasio victoriae dimitteretur, etiamsi postea vellet pugnare Caesar, sese tamen non esse pugnaturos. Sed ille in sua sententia perseveravit et paulum ex eo loco discessit atque, quam proxime potuit hostium castris, castra communivit.
da Cesare


Oggi hai visualizzato 7 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 8 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35772

[silvana] - [2015-12-15 13:03:37]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile