Discorso dei prigionieri di Tuscolo al senato romano
Pagina 206 Numero 35
Postquam Tusculani, antea fideles socii, intra captivos Romam venerunt, moti extemplo patres vocari eos iam tum hospitaliter magis quam hostiliter iusserunt. Unus e Tusculanis ita verba fecit: «Nos, quibus bellum indixistis intulistisque, patres conscripti, sicut nunc videtis stantes in vestibulo curiae vestrae, ita armati paratique obviam imperatoribus legionibusque vestris processimus. Gratias agimus et ducibus vestris et exercitibus, quod oculis magis quam auribus crediderunt et, ubi nihil hostile erat, ne ipsi quidem fecerunt. Pacem, quam nos praestitimus, eam a vobis petimus; bellum ut avertatis precamur. Haec mens nostra est - di immortales faciant - tam felix quam pia. Praeterea crimina nostra, quibus moti bellum indixistis, etiamsi vera sint, tamen vel fateri nobis ea tutum censemus, cum tam evidenter praenituerit». Tantum fere verborum a Tusculanis factum est. Pacem in praesentia nec ita multo post civitatem etiam impetraverunt. A Tuscolo legiones reductae sunt.
Livio
Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35771[degiovfe] - [2019-03-31 13:25:53]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!