Lettere compromettenti

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Lettere compromettenti

L. Carpinatius, antequam in Verris familiaritatem tantam pervenisset, aliquotiens ad socios litteras de istius iniuriis miserat. Ita factum est ut essent permulta quae ex societatis litteris dicere in istum et proferre possemus. At postquam Carpinatius summa consuetudine coniunctus est cum isto, accidit ut crebras litteras ad socios de istius summis officiis in em communem beneficiisque mitteret. Ad extremum vero litteras ad eos misit, aperte suadens ut Verri frequentes obviam prodirent et gratias agerent. Itaque socii fecerunt, vetere instituto publicanorum, non quod Verrem ullo honore dignum arbitrabantur, sed quod cupiebant se memores gratosque existimari: gratias isti egerunt et Carpinatium saepe ad se de eius officiis litteras misisse dixerunt. Sed Carpinatius, memor priscarum litterarum veritusque ne eae litterae Verrem laederent, multitudinem sociorum convocavit remque detulit. Statuerunt illi ut eae litterae removerentur quibus existimatio C. Verris laederetur decreveruntque ut opera daretur ne ea res C. Verri fraudi esse posset.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35768

[degiovfe] - [2019-03-31 13:19:18]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile