Furto al tempio di Ercole

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Furto al tempio di Ercole

Herculis templum est apud Agrigentinos non longe a foro, sane sanctum apud illos et religiosum. Ibi est ex aere simulacrum ipsius Herculis. Eo nihil umquam pulchrius vidi, adeo, iudices, ut rictum eius ac mentum paulo sit attritius, quod in precibus et gratulationibus non solum id venerari verum etiam osculari solent. Ad hoc templum repente nocte intempesta Verris servorum armatorum factus est concursus atque impetus. Clamor a vigilibus fanique custodibus sublatus est; qui cum obsistere ac defendere conarentur, male mulcati clavis ac fustibus repulsi sunt. Interea ex clamore fama ad totam urbem pervenit expugnari deos patrios. Nemo Agrigenti neque aetate tam adfecta neque viribus tam infirmis fuit qui non illa nocte eo nuntio excitatus surrexerit, telumque arripuerit. Itaque brevi tempore ad fanum ex urbe tota concursum est. Horam amplius iam Verris homines signum demoliri conabantur; illud interea nulla lababat ex parte, quia fortior erat quam ut labefieri posset. Ac repente Agrigentini concurrerunt; facta est magna lapidatio; dederunt sese in fugam istius praeclari imperatoris nocturni milites. Numquam tam male est Siculis quin aliquid facete et commode dicant, velut in hac re aiebant in labores Herculis non minus hunc immanissimum verrem quam illum aprum Erymanthium referri oportere.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35767

[darkshines] - [2017-10-26 17:36:35]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile