Terribili prodigi si verificano dopo un sacrilegio

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Terribili prodigi si verificano dopo un sacrilegio

 Litterae in senatu recitatae sunt Q. Minuci praetoris, qui Bruttii provinciam administrabat: pecuniam Locris ex Proserpinae thesauris nocte clam sublatam esse. C. Aurelio consuli mandatum est ut ad praetorem in Bruttios scriberet: senatui placuit ut quaestio de expilatis thesauris eodem modo haberetur quo M. Pomponius praetor triennio ante habuisset. Post violationem eius templi prodigia etiam pluribus locis nuntiata erant. In Lucanis caelum arsisse adferebant, Priverni per diem totum rubrum solem fuisse, Lanuvi in templo Sospitae Iunonis nocte strepitum ingentem exortum esse. Iam animalium obsceni fetus pluribus locis nuntiabantur: in Sabinis incertus infans natus est, masculus an femina esset; Frusinone agnus cum suillo capite, Sinuessae porcus cum capite humano natus est, in Lucanis in agro publico eculeus cum quinque pedibus. Itaque consules decemviros adire libros de portentis eis iusserunt. Decemviri ex libris sacra imperaverunt, ut prodigia rite expiarentur. Carmen igitur a virginibus cani per urbem iusserunt donumque Iunoni reginae ferri. Ea ut fierent C. Aurelius consul ex decemvirorum responso curavit.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35766

[silvana] - [2016-10-21 19:01:45]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile